monumenta.ch > Ambrosius > 1 > 13 > 1 > 25 > 19 > 26 > 18 > 8 > 7 > 27 > 31 > 28 > 14 > 1 > 23 > 24 > 17 > 6 > 30 > 10 > 13 > 6 > 25 > 26 > 5 > 11 > 16 > 4 > 3 > 6 > 23 > 1 > 15 > 9 > 18 > 19 > 22 > 100 > 1 > 1 > 9 > 17 > 10 > 7 > 1 > 8 > 9 > 13 > 16 > 1 > 34 > 1 > 1 > 1 > 8 > 22 > 6 > 1 > 6 > 8 > 1 > 11 > 28 > 6 > 1 > 15 > 10 > 24 > 5
Ambrosius, Epistolarum classis I, 42, 4. <<<     >>> 6.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 42, 5.

1 Sed si doctrinis non creditur sacerdotum, credatur oraculis Christi, credatur monitis Angelorum dicentium: Quia non est impossibile Deo omne verbum (Luc. I, 37).
2 Credatur Symbolo apostolorum, quod Ecclesia Romana intemeratum semper custodit et servat.
3 Audivit Maria vocem angeli, et quae ante dixerat: Quomodo fiet istud (Ibid., 34)? non de fide generationis interrogans, respondit postea: Ecce ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum (Ibid., 38).
4 Haec est Virgo, quae in utero concepit: virgo, quae peperit filium.
5 Sic enim scriptum est: Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium (Esai. VII, 14); non enim concepturam tantummodo virginem, sed et parituram virginem dixit.
Ambrosius HOME