monumenta.ch > Ambrosius > 34 > 30 > 22 > 75 > 10 > 24 > 28 > 30 > 43 > 17 > 23 > 16 > 24 > 13 > 59 > 22 > 16 > 26 > 34 > 25 > 10 > 93 > 38 > 22 > 56 > 91 > 10 > 11 > 17 > 16 > 27
Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 26. <<<     >>> 28.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 27.

1 Ubi descendi, ait mihi: De nobis proposuisti.
2 Respondi: Hoc tractavi, quod ad utilitatem tuam pertineret.
3 Tunc ait: Re vera de synagoga reparanda ab episcopo durius statueram, sed emendatum est.
4 Monachi multa scelera faciunt.
5 Tunc Timasius magister equitum et peditum coepit adversum monachos esse vehementior.
6 Respondi ei: Ego cum imperatore ago, ut oportet; quia novi quod habeat Domini timorem: tecum autem aliter agendum, qui tam dura loqueris.
Ambrosius HOME