monumenta.ch > Ambrosius > 23 > 27 > 62 > 69 > 17 > 18 > 66 > 13 > 10 > 13 > 11 > 22 > 23 > 17 > 38 > 24 > 32 > 70 > 10 > 26 > 10 > 32 > 19 > 50 > 13 > 16 > 61 > 28 > 10 > 33 > 15 > 58 > 10 > 39 > 11 > 18 > 33 > 13 > 78 > 16 > 23 > 16 > 27 > 16 > 17 > 11 > 10 > 91 > 56 > 16 > 22 > 38 > 93 > 10 > 25 > 34 > 26 > 16 > 22 > 59 > 13 > 24 > 16 > 23
Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 22. <<<     >>> 24.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 23.

1 Semel mortuus Christus est, semel sepultus est: et nihilominus quotidie vult in pedes suos mitti unguentum.
2 In quos ergo Christi pedes mittimus unguentum? Pedes Christi illi sunt, de quibus ipse dicit: Quod uni horum minimorum fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40).
3 Hos pedes illa mulier Evangelica refrigerat, hos lacrymis suis irrigat (Luc. VII, 38); quando infimis peccatum remittitur, culpa lavatur, donatur indulgentia.
4 Hos pedes osculatur ille, qui etiam infimos plebis sacrae diligit.
5 Hos pedes unguento ungit ille, qui etiam tenuioribus mansuetudinis suae gratiam impertit.
6 In his se martyres, in his apostoli, in his ipse Dominus Iesus honorari indicat.
Ambrosius HOME