monumenta.ch > Ambrosius > 11 > 19 > 42 > 23 > 31 > 36 > 15 > 27 > 17 > 18 > 16 > 10 > 11 > 10 > 88 > 27 > 21 > 17 > 54 > 25 > 11 > 19 > 26 > 16 > 13 > 31 > 17 > 18 > 25 > 39 > 15 > 22 > 10 > 19 > 57 > 26 > 42 > 13 > 23 > 13 > 94 > 27 > 62 > 69 > 17 > 18 > 66 > 13 > 10 > 13 > 11 > 22 > 23 > 17 > 38 > 24 > 32 > 70 > 10 > 26 > 10 > 32 > 19 > 50 > 13 > 16 > 61 > 28 > 10 > 33 > 15 > 58 > 10 > 39 > 11 > 18
Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 17. <<<     >>> 19.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 18.

1 Ecclesia autem non cessat osculari pedes Christi; et ideo non unum, sed multa in Canticis canticorum exigit oscula (Cant. I, 1), quae velut sancta Maria ad omnes eius est intenta sermones, omnia eius verba excipit; cum legitur Evangelium, vel propheta, et omnia eius dicta conservat in corde suo (Luc. II, 51).
2 Sola ergo Ecclesia habet oscula quasi sponsa; osculum enim quasi pignus est nuptiarum, et praerogativa coniugii.
3 Unde Iudaeo oscula, qui non credit in Sponsum? Unde Iudaeo oscula, qui Sponsum adhuc venisse non novit?
Ambrosius HOME