monumenta.ch > Ambrosius > 34 > 30 > 22 > 75 > 10 > 24 > 28 > 30 > 43 > 17 > 23 > 16 > 24 > 13 > 59 > 22 > 16 > 26 > 34 > 25 > 10 > 93 > 38 > 22 > 56 > 91 > 10 > 11 > 17
Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 16. <<<     >>> 18.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 17.

1 Sed dicis: Osculatus est Dominum.
2 Verum osculatus est labiis.
3 Hoc habet osculum populus Iudaeorum, ideoque dictum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Matth. XV, 8).
4 Ergo non habet osculum, qui fidem et charitatem non habet; osculo enim vis amoris imprimitur.
5 Ubi non est amor, non est fides, non est dilectio; quae potest esse suavitas osculorum?
Ambrosius HOME