monumenta.ch > Ambrosius > 29 > 29 > 29 > 24 > 22 > 16 > 10 > 23 > 13 > 17 > 18 > 19 > 11 > 15 > 21 > 35 > 35 > 76 > 45 > 65 > 71 > 73 > 97 > 85 > 45 > 41 > 14 > 33 > 53 > 32 > 79 > 96 > 77 > 80 > 99 > 48 > 33 > 89 > 32 > 20 > 41 > 28 > 64 > 33 > 52 > 84 > 24 > 32 > 72 > 40 > 86 > 92 > 17a > 68 > 87 > 44 > 16 > 82 > 83 > 22 > 36 > 28 > 10 > 74 > 30 > 43 > 67 > 55 > 37 > 46 > 95 > 63 > 47 > 10 > 60 > 40 > 16
Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 15. <<<     >>> 17.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 16.

1 Unde hoc Iudaeo osculum? Qui enim non credidit in adventum eius, nec in passionem credidit.
2 Quomodo enim credit passum, quem venisse non credidit? Non ergo habebat osculum pharisaeus, nisi forte Iudae proditoris.
3 Sed nec Iudas habebat, ideoque cum Iudaeis promissum osculum, tamquam signum proditionis vellet ostendere, dicit ei Dominus: Iuda, osculo Filium hominis tradis (Luc. XXII, 48): hoc est, osculum offers, qui non habes osculi charitatem: osculum offers, qui nescis osculi sacramentum.
4 Osculum non labiorum quaeritur, sed cordis et mentis.
Ambrosius HOME