monumenta.ch > Ambrosius > 34 > 30 > 22 > 75 > 10 > 24 > 28 > 30 > 43 > 17 > 23 > 16 > 24 > 13
Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 12. <<<     >>> 14.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 13.

1 Non habebat capillos pharisaeus, qui Nazaraeum scire non poterat: habebat Ecclesia, quae Nazaraeum quaerebat.
2 Capilli veluti in superfluis corporis aestimantur; iidem tamen si ungantur, bonum reddunt odorem, et ornamento sunt capiti: si non ungantur oleo, ingravant; ita et divitiae oneri sunt, si his uti nescias, si non aspergas iis Christi odorem.
3 Si vero alas pauperes, laves eorum vulnera, illuviemque detergas; tersisti utique pedes Christi.
Ambrosius HOME