monumenta.ch > Ambrosius > 29 > 29 > 29 > 24 > 22 > 16 > 10 > 23 > 13 > 17 > 18 > 19 > 11 > 15 > 21 > 35 > 35 > 76 > 45 > 65 > 71 > 73 > 97 > 85 > 45 > 41 > 14 > 33 > 53 > 32 > 79 > 96 > 77 > 80 > 99 > 48 > 33 > 89 > 32 > 20 > 41 > 28 > 64 > 33 > 52 > 84 > 24 > 32 > 72 > 40 > 86 > 92 > 17a > 68 > 87 > 44 > 16 > 82 > 83 > 22 > 36 > 28 > 10 > 74 > 30 > 43 > 67 > 55 > 37 > 46 > 95 > 63 > 47 > 10 > 60 > 40 > 16 > 98 > 90 > 13 > 44 > 34 > 28 > 49 > 30 > 22 > 75 > 10
Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 9. <<<     >>> 11.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 10.

1 Denique interrogatus a Domino pharisaeus: Quis, inquit, eum plus diligit? Respondit: Aestimo quia is cui plus donavit.
2 Cui Dominus dixit: Recte iudicasti (Luc. VII, 42, 43).
3 Laudatur Pharisaei iudicium, sed arguitur affectus.
4 De aliis bene iudicat: sed quod de aliis opinatur, ipse non credit.
5 Audis laudantem Iudaeum Ecclesiae disciplinam, eiusque veram gratiam praedicantem, honorantem sacerdotes Ecclesiae, hortaris ut credat, renuit; ita quod in nobis laudat, ipse non sequitur.
6 Non ergo plena eius laudatio est, quia audivit a Christo: Recte iudicasti; nam et Cain recte obtulit, sed non recte divisit: ideoque dixit illi Deus: Si recte offeras, non recte autem dividas: peccasti, quiesce (Gen. IV, 7).
7 Ergo et hic recte obtulit, quia iudicat Christum a christianis amplius diligendum; quia multa nobis peccata donavit: sed non recte divisit, quia putavit quod peccata hominum posset ignorare, qui hominibus peccata dimitteret.
Ambrosius HOME