Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 8.
| 1 | Mutavimus ergo creditorem, non evasimus; immo evasimus, manet enim debitum, fenus intercidit, dicente Domino Iesu qui in vinculis sunt: Exite; et his qui in carcere sunt: Procedite; dimissa sunt ergo peccata vestra (Esai. XLIX, 9). |
| 2 | Omnibus igitur dimisit, nec quisquam est, cui non relaxarit. |
| 3 | Sic enim scriptum est, quia donavit omnia delicta, delens quod adversum nos erat chirographum decreti (Coloss. II, 13, 14). |
| 4 | Cur nos aliorum tenemus chirographa, et volumus exigere aliena, qui nostrorum utimur indulgentia? Qui donavit omnibus, ab omnibus exigit; ut quod unusquisque sibi dimissum meminit, alii ipse dimittat. |