Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 6.
| 1 | Dominus noster Iesus Christus iudicavit magis homines beneficiis alligari posse, et provocari ad ea quae sunt recta facienda, quam metu: plusque charitatem proficere, quam formidinem ad correctionem. |
| 2 | Itaque praemisit gratiam, veniens per Virginis partum; ut in baptismo peccata donaret, quo sibi faceret gratiores. |
| 3 | Deinde si competentia gratis viris officia reponeremus, ipsius gratiae remunerationem futuram omnium in hac muliere declaravit. |
| 4 | Nam si tantummodo prima debita nobis remisisset, videretur cautior, quam indulgentior; correctionisque providentior quam remunerationis magnificentior. |
| 5 | Angusti animi sola astutia est, ut illiciat: Deo autem convenit, ut quos invitaverit per gratiam, eosdem gratiae ipsius incrementis provehat. |
| 6 | Ideoque nobis et ante donat per baptismum, et post bene servientibus uberiora largitur. |
| 7 | Ita ergo Christi beneficia et incentiva virtutis et praemia sunt. |