monumenta.ch > Ambrosius > 22 > 25 > 18 > 31 > 13 > 26 > 19 > 11 > 25 > 54 > 17 > 21 > 27 > 88 > 11 > 16 > 18 > 17 > 27 > 15 > 31
Ambrosius, Epistolarum classis I, 40, 30. <<<     >>> 32.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 40, 31.

1 Habes in quibus Domini adhuc debes circa imperium Romanum invitare et emereri clementiam; habes quibus amplius, quam tibi speres: illorum gratia, illorum salus te in hoc sermone conveniat.
2 Timeo ne causam tuam alieno committas iudicio.
3 Integra adhuc tibi sunt omnia.
4 In hoc me ego Deo nostro pro te obligo, nec verearis sacramentum.
5 Numquid Deo displicere poterit quod pro eius emendatur honorificentia? Nihil mutaveris certe in illa epistola, sive missa, sive nondum missa est: dictari iube aliam, quae plena fidei, plena pietatis sit.
6 Tibi integrum est emendare, mihi non est integrum dissimulare.
Ambrosius HOME