monumenta.ch > Ambrosius > 22 > 59 > 13 > 24 > 16 > 23 > 17 > 43 > 30 > 28 > 24 > 13 > 10 > 75 > 22 > 30
Ambrosius, Epistolarum classis I, 40, 29. <<<     >>> 31.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 40, 30.

1 Hoc tamen in notitiam clementiae tuae pervenire volui; de hoc, ut placet, arbitrio tuo consulere et temperare dignaberis: illud autem quod me angit, et iure angit, exclude atque eiice.
2 Ipse facis, quidquid fieri iussisti: aut si ille facturus non est, malo te magis esse clementem, quam illum non fecisse, quod iussus est.
Ambrosius HOME