monumenta.ch > Ambrosius > 11 > 19 > 42 > 23 > 31 > 36 > 15 > 27 > 17 > 18 > 16 > 10 > 11 > 10 > 88 > 27 > 21 > 17 > 54 > 25 > 11 > 19 > 26 > 16 > 13 > 31 > 17 > 18 > 25
Ambrosius, Epistolarum classis I, 40, 24. <<<     >>> 26.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 40, 25.

1 Haec ego, Imperator, amore et studio tui in hunc sermonem contuli.
2 Debeo enim beneficiis tuis, quibus me petente, liberasti plurimos de exsiliis, de carceribus, de ultimae necis poenis; ut malle debeam pro salute tua etiam offensionem tui animi non timere (nemo maiore fiducia utitur, quam qui ex affectu diligit: nemo certe debet laedere, qui sibi consulit) ne tot annorum conceptam cuiuscumque sacerdotis gratiam uno momento amittam.
3 Et tamen non damnum gratiae deprecor, sed salutis periculum.
Ambrosius HOME