monumenta.ch > Ambrosius > 13 > 26 > 34 > 25 > 10 > 93 > 38 > 22 > 16 > 56 > 91 > 10 > 11 > 17 > 16 > 27 > 16 > 23 > 16 > 78 > 13 > 18 > 11 > 10 > 39 > 58 > 15 > 10 > 28 > 61 > 16 > 13 > 50 > 19 > 10 > 26 > 10 > 70 > 24 > 38 > 17 > 23 > 22 > 11 > 13 > 10 > 13 > 66 > 18 > 17 > 62 > 69 > 27 > 94 > 13 > 23 > 13 > 42 > 26 > 57 > 19 > 10 > 22 > 15 > 39 > 25 > 18 > 17 > 31 > 13 > 16 > 26 > 19 > 11 > 25 > 54 > 17 > 21 > 27 > 88 > 22 > 11 > 10 > 10 > 16 > 18
Ambrosius, Epistolarum classis I, 40, 17. <<<     >>> 19.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 40, 18.

1 Sed refertur cognitionem mandatam iudici, scriptumque eo quod non referre debuerit, sed vindicare: requirenda quoque sublata donaria.
2 Omittam alia: incensae sunt a Iudaeis Ecclesiarum basilicae, et nihil redditum est, nihil repetitum, nihil quaesitum.
3 Quid autem habere potuit synagoga in castro ultimo; cum totum quidquid illic est, non multum sit, nihil pretiosum, nihil copiosum? Quid deinde incendio potuit rapi Iudaeis insidiantibus? Artes istae sunt Iudaeorum volentium calumniari; ut dum ista queruntur, mandetur extra ordinem militaris censura iudicii, mittatur miles fortasse dicturus quod hic aliquando ante tuum, Imperator, dixit adventum: Quomodo poterit nos Christus iuvare, qui pro Iudaeis adversus Christum militamus? qui mittimur ad vindictam Iudaeorum? Suos perdiderunt exercitus, nostros volunt perdere.
Ambrosius HOME