Ambrosius, Epistolarum classis I, 40, 5.
| 1 | Novi te pium, clementem, mitem, atque tranquillum, fidem ac timorem Domini cordi habentem: sed plerumque aliqua nos fallunt. |
| 2 | Habent aliqui zelum Dei, sed non secundum scientiam (Rom. X, 2). |
| 3 | Ne igitur hoc etiam fidelibus animis obrepat, cavendum arbitror. |
| 4 | Novi pietatem tuam erga Deum, lenitatem in homines: obligatus sum beneficiis tuarum indulgentiarum. |
| 5 | Et ideo plus metuo, amplius sollicitor; ne etiam ipse tuo me postea iudicio condemnes, quod mea aut dissimulatione aut adulatione prolapsionem non evitaveris. |
| 6 | Si in me peccari viderem, non deberem tacere; scriptum est enim: Si frater tuus in te peccaverit, corripe illum primo, deinde increpa, duobus aut tribus testibus (Matth. XVIII, 15 et seq.). |
| 7 | Si te non audierit, dic Ecclesiae. |
| 8 | Causam ergo Dei tacebo? Quid igitur sit, quod metuam consideremus. |