monumenta.ch > Ambrosius > 8 > 7 > 3 > 12 > 44 > 5 > 1 > 1 > 3 > 1 > 12 > 4 > 3 > 12 > 3 > 13 > 3 > 12 > 8 > 3 > 8 > 3 > 7 > 9 > 5 > 12 > 3 > 6 > 7 > 5 > 36 > 4 > 5 > 23 > 24 > 5 > 4 > 3 > 3 > 5 > 6 > 3a > 7 > 5 > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 40, 3. <<<     >>> 5.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 40, 4.

1 Habemus ergo et nos cui displicere plus periculi sit; praesertim cum etiam imperatoribus non displiceat suo quemque fungi munere, et patienter audiatis unumquemque pro suo suggerentem officio; immo corripiatis, si non utatur militiae suae ordine.
2 Quod ergo in iis libenter accipitis, qui vobis militant, num hoc in sacerdotibus potest molestum videri; cum id loquamur, non quod volumus, sed quod iubemur? Scis enim lectum: Cum stabitis ante reges et praesides, nolite cogitare quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 19, 20).
3 Et tamen si in causis reipublicae loquar, quamvis etiam illic iustitia servanda sit, non tanto astringar metu, si non audiar; in causa vero Dei quem audies, si sacerdotem non audias, cuius maiore peccatur periculo? Quis tibi verum audebit dicere, si sacerdos non audeat?
Ambrosius HOME