monumenta.ch > Ambrosius > 12 > 24 > 5 > 4 > 3 > 3 > 5 > 6 > 3a > 7 > 5 > 4 > 5 > 4 > 6 > 6 > 12 > 6 > 4 > 3 > 3 > 4 > 4 > 2 > 8 > 10 > 3 > 12 > 5 > 12 > 9 > 5 > 5 > 5 > 7 > 4 > 4 > 12 > 3 > 16 > 4 > 4 > 7 > 12 > 7 > 3 > 5 > 7 > 7 > 9 > 5 > 9 > 7 > 4 > 22 > 4 > 8 > 3 > 5 > 4a > 7 > 7 > 12 > 8 > 4 > 8 > 8 > 8 > 3 > 7 > 3 > 3
Ambrosius, Epistolarum classis I, 40, 2. <<<     >>> 4.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 40, 3.

1 Malo igitur, Imperator, bonorum mihi esse tecum, quam malorum consortium; et ideo clementiae tuae displicere debet sacerdotis silentium, libertas placere.
2 Nam silentii mei periculo involveris, libertatis bono iuvaris.
3 Non ergo importunus indebitis me intersero, alienis ingero: sed debitis obtempero, mandatis Dei nostri obedio.
4 Quod facio primum tui amore, tui gratia, tuae studio conservandae salutis.
5 Si id mihi vel non creditur, vel interdicitur: dico sane divinae offensae metu.
6 Nam si meum periculum te exueret, patienter me pro te offerrem, sed non libenter; malo enim te sine meo acceptum Deo esse et gloriosum periculo.
7 Sin autem silentii mei dissimulationisque culpa et me ingravat, nec te liberat; malo importuniorem me, quam inutiliorem aut turpiorem iudices.
8 Siquidem scriptum est, dicente sancto apostolo Paulo, cuius non potes doctrinam refellere: Insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina (II Tim. IV, 2).
Ambrosius HOME