monumenta.ch > Ambrosius > 28 > 15 > 1 > 24 > 9 > 6 > 8 > 1 > 6 > 9 > 6 > 9 > 8 > 6 > 30 > 7 > 9 > 6 > 11 > 1 > 8 > 12 > 19 > 27 > 21 > 1 > 8 > 31 > 10 > 6 > 7 > 8 > 66 > 6 > 8 > 6 > 8 > 17 > 1 > 9 > 16 > 6 > 5 > 8 > 3 > 4 > 9 > 5 > 8 > 11 > 6 > 25 > 1 > 4 > 39 > 13 > 5 > 9 > 3 > 1 > 8
Ambrosius, Epistolarum classis I, 39, 7. <<<    

Ambrosius, Epistolarum classis I, 39, 8.

1 Quoniam ergo Christi beneficia tenemus, cum apud omnes, tum apud te pro Christo legatione fungimur (Ibid., 20); ut noveris irrevocabilia eius esse dona, ut credas, quod semper credidisti: nec nimio moerore tuam in dubium adducas sententiam; quia ideo peccatum factus est Dominus Iesus, ut tolleret peccatum mundi (Ioan. I, 29); et essemus in illo omnes iustitia Dei (II Cor. V, 21): iam non culpae obnoxii, sed iustitiae remuneratione securi.
2 Vale et nos dilige; quia nos te diligimus.
Ambrosius HOME