monumenta.ch > Ambrosius > 6 > 8 > 3 > 4 > 9 > 9 > 5 > 8 > 11 > 6 > 1 > 4 > 13 > 5 > 9 > 3 > 1 > 8 > 1 > 6 > 4 > 9 > 8 > 1 > 5 > 5 > 21 > 19 > 18 > 5 > 1 > 9 > 4 > 1 > 4 > 32 > 5 > 6 > 7 > 1 > 33 > 5 > 4 > 3 > 8 > 8 > 15 > 4 > 4 > 17 > 7 > 10 > 9 > 8 > 1 > 1 > 4 > 1 > 12 > 10 > 5 > 1 > 7 > 9 > 8 > 6 > 5 > 13 > 8
Ambrosius, Epistolarum classis I, 38, 7. <<<     >>> 9.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 38, 8.

1 Duos finitimos vetus historia describit (III Reg. XXI, 1 et seq.), regem Achab, et pauperem Nabuthen; quem horum pauperiorem, quem ditiorem credimus? Alter regali fulcro divitiarum praeditus, inexplebilis insatiabilisque opibus suis, exiguam pauperis vineam desideravit: alter despiciens animo βασιλέων τὰς πολυ χρύσους τύχας, imperialesque gazas, suo erat contentus palmite.
2 Nonne videtur hic magis dives, hic magis rex, qui sibi abundabat, suas regebat cupiditates; ut nihil alienum concupisceret? ille autem egentissimus, cui aurum suum vile, alienus palmes pretiosissimus aestimabatur? Sed qua ratione egentissimus, cognosce: quia divitiae iniuste congregatae evomuntur (Iob XX, 15); radix autem iustorum manet (Prov. XII, 12), et ut palma floret (Psal. XCI, 13).
Ambrosius HOME