Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 45.
| 1 | Ergo liberati a peccato, quasi pretio empti sanguinis Christi, non subiiciamur servituti hominum vel passionum. |
| 2 | Non erubescamus peccatum nostrum fateri. |
| 3 | Vide quam liber, qui poterat dicere: Non reveritus sum multitudinem populi; ut non annuntiarem in conspectu omnium peccatum meum (Iob. XXXI, 33). |
| 4 | Qui enim confitetur Domino, exuitur a servitute; Iustus enim accusator est sui in principio sermonis (Prov. XVIII, 17). |
| 5 | Non solum liber, sed etiam iustus: sed iustitia in libertate est, et libertas in confessione; simul enim ac confessus quis fuerit, absolvitur. |
| 6 | Denique Dixi, pronuntiabo adversum me iniustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei (Psal. XXXI, 5). |
| 7 | Mora ergo absolutionis in confitendo est, confessionem sequitur peccatorum remissio. |
| 8 | Sapiens est igitur, qui confitetur: liber, cui peccatum dimissum est, nulla iam contrahens aera peccati. |
| 9 | Vale, et nos dilige, ut facis; quia et ego te diligo. |