monumenta.ch > Ambrosius > 22 > 59 > 13 > 24 > 16 > 23 > 17 > 43 > 30 > 28 > 24 > 13 > 10 > 75 > 22 > 30 > 49 > 28 > 34 > 44
Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 43. <<<     >>> 45.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 44.

1 Contra, si vidisti egenum, et induxisti in domum tuam, membra tua arma iustitiae sunt.
2 Si eripuisti iniuriam accipientem, vel eum qui ducebatur ad mortem, si scidisti chirographum debitoris, membra tua arma iustitiae sunt.
3 Si confessus es Christum (arma enim intellectus (Prov. XIV, 7) labia sapientiae) labia tua membra iustitiae sunt.
4 Qui potest dicere: Oculus eram caecorum, pes claudorum, pater infirmorum (Iob XXIX, 15), membra eius membra iustitiae sunt.
Ambrosius HOME