monumenta.ch > Ambrosius > 22 > 25 > 18 > 31 > 13 > 26 > 19 > 11 > 25 > 54 > 17 > 21 > 27 > 88 > 11 > 16 > 18 > 17 > 27 > 15 > 31 > 42
Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 41. <<<     >>> 43.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 42.

1 Deponamus igitur tam gravem servitutis sarcinam, renuntiemus luxuriae ac deliciis, quae nos quibusdam astringunt nexibus cupiditatum, et vinculis ligant.
2 Nihil enim prosunt deliciae stulto: et quicumque a pueritia dederit se deliciis, manebit in servitute: ut vivens mortuus sit.
3 Recidatur ergo luxuries, deliciae recesentur: et si quis fuit luxuriosus, valedicat superioribus.
4 Recisa enim vinea fructum affert, semiputata frondescit, neglecta luxuriat.
5 Ideoque scriptum est: Tamquam agricultura homo imprudens, et tamquam vinea homo egens sensu; si reliqueris eum, desertus erit (Prov. XXIV, 30).
6 Colamus ergo corpus hoc nostrum, castigemus illud, redigamus in servitutem, non illud despiciamus.
Ambrosius HOME