monumenta.ch > Ambrosius > 29 > 29 > 29 > 24 > 22 > 16 > 10 > 23 > 13 > 17 > 18 > 19 > 11 > 15 > 21 > 35 > 35 > 76 > 45 > 65 > 71 > 73 > 97 > 85 > 45 > 41 > 14 > 33 > 53 > 32 > 79 > 96 > 77 > 80 > 99 > 48 > 33 > 89 > 32 > 20 > 41
Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 40. <<<     >>> 42.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 41.

1 Non sunt igitur liberi insipientes, quibus dicitur: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus.
2 In freno et chamo maxillas eorum constringe, qui non appropinquent tibi.
3 Multa flagella peccatorum (Psal. XXXI, 9 et seq.); quia multis flagellis opus est, ut eorum imprudentia coerceatur.
4 Disciplina hoc exigit, non inclementia.
5 Denique qui parcit baculo suo, odit filium suum (Prov. XIII, 24): simul quia unusquisque gravius suis peccatis flagellatur.
6 Gravia enim delictorum pondera, gravia criminum verbera, sicut onus gravantur grave, et infligunt animae cicatrices, et putrescere faciunt mentis ulcera (Psal. XXXVII, 5, 6).
Ambrosius HOME