monumenta.ch > Ambrosius > 13 > 26 > 34 > 25 > 10 > 93 > 38 > 22 > 16 > 56 > 91 > 10 > 11 > 17 > 16 > 27 > 16 > 23 > 16 > 78 > 13 > 18 > 11 > 10 > 39 > 58 > 15 > 10 > 28 > 61 > 16 > 13 > 50 > 19 > 10 > 26 > 10 > 70 > 24 > 38 > 17 > 23 > 22 > 11 > 13 > 10 > 13 > 66 > 18 > 17 > 62 > 69 > 27 > 94 > 13 > 23 > 13 > 42 > 26 > 57 > 19 > 10 > 22 > 15 > 39
Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 38. <<<     >>> 40.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 39.

1 At non ille cui dominatur ira, subiicitur enim iugo peccati; homo etiam iracundus peccatum effodit (Prov. XXIX, 22): Qui autem peccatum facit, servus est peccati (Ioan. VIII, 34).
2 At non ille liber, qui servit avaritiae; non potest enim possidere vas suum.
3 Non ille liber, qui serviens desideriis et voluptatibus, vago fluitat errore.
4 Non ille liber, qui curvatur ambitu; servit enim alieno imperio.
5 Sed ille liber, qui potest dicere: Omnia mihi licent, sed non omnia mihi utilia; omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate. Esca ventri, et venter escis (I Cor. VI, 12).
6 Ille liber, qui ait: Quid enim libertas nostra iudicatur ab infideli conscientia (Ibid., 13)?
Ambrosius HOME