monumenta.ch > Ambrosius > 29 > 29 > 29 > 24 > 22 > 16 > 10 > 23 > 13 > 17 > 18 > 19 > 11 > 15 > 21 > 35 > 35 > 76 > 45 > 65 > 71 > 73 > 97 > 85 > 45 > 41 > 14 > 33 > 53 > 32 > 79 > 96 > 77 > 80 > 99 > 48 > 33 > 89 > 32 > 20 > 41 > 28 > 64 > 33
Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 32. <<<     >>> 34.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 33.

1 Sed hoc fit levitate animi, atque infirmitate morum; quia curas inanes volvimus, et operamur supervacua: sapientis autem cor, actumque et opus radicatum esse decet atque immobile.
2 Hoc docuit Moyses, quando manus ei graviores fiebant, ita ut vix sustineret eas Iesus Nave.
3 Ideoque vincebat populus, quando non perfunctoria gerebantur opera, sed plena ponderis atque virtutis, non nutantis animi, nec titubantis affectu, sed fundatae mentis stabilitate (Exod. XVII, 12).
4 Ergo sapiens extendit manus suas, stultus autem contrahit, sicut scriptum est: Quia stultus complexus est manus suas, et voravit viscera sua (Eccles. IV, 5), carnalia magis cogitans quam spiritalia.
5 At non filia Iuda, quae expandens manus, clamavit ad Dominum: Tu scis quia falsum testimonium adversus me dicunt (Dan. XIII, 43).
6 Melius est arbitrata non peccare, sed et incidere in calumnias accusantium, quam peccatum subire sub impunitatis velamine.
7 Ea ergo contemptu mortis servavit innocentiam.
8 Sed nec filia Iephte, quae votum patris de immolatione sua proprio atque hortatorio firmavit assensu (Iudic. XI, 36).
Ambrosius HOME