monumenta.ch > Ambrosius > 14 > 31 > 19 > 11 > 16 > 18 > 10 > 31 > 11 > 18 > 14 > 27 > 15 > 17 > 10 > 27 > 17 > 14 > 11a > 11 > 21 > 25 > 51 > 26 > 16 > 11 > 25 > 13 > 17 > 13 > 26 > 15 > 13 > 21 > 11 > 39 > 23 > 11 > 15 > 23 > 10 > 13 > 11 > 10 > 10 > 10 > 38 > 19 > 16 > 11 > 11 > 10 > 16 > 18 > 13 > 21 > 10 > 13 > 27 > 17 > 21 > 16 > 15 > 23 > 18 > 22 > 16 > 11 > 22 > 10 > 25 > 15 > 34 > 15 > 17 > 26 > 10 > 13 > 15 > 34 > 11 > 15 > 21 > 10 > 24 > 10 > 81 > 23 > 11 > 16 > 19 > 11 > 24 > 13 > 28 > 31
Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 30. <<<     >>> 32.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 31.

1 Qui vero haec timet, qui mortem reformidat, quomodo non servus? Servit profecto, et miseram qui lem servitutem; nihil enim sic animam ad omnem servitutem deiicit, quomodo formido mortis.
2 Quomodo enim se erigat abiectus et vilis sensus atque ignobilis, demersus in omnem infirmitatis voraginem vitae huius cupiditate? Vide quam servus: Abscondam me, inquit, et ero gemens et tremens super terram; et erit, omnis qui invenerit me, occidet me (Gen. IV, 14).
3 Itaque quasi servus signum accepit, nec sic tamen necem potuit evadere.
4 Servit igitur peccator formidini, servit etiam cupiditati, servit avaritiae, servit libidini, servit malitiae, servit iracundiae, et videtur huiusmodi sibi liber: sed magis servit, quam si sub tyrannis positus.
Ambrosius HOME