monumenta.ch > Ambrosius > 4 > 4 > 4 > 8 > 1 > 7 > 6 > 5 > 6 > 21 > 10 > 5 > 6 > 11 > 3 > 9 > 4 > 5 > 9 > 4 > 7 > 5 > 3 > 9 > 16 > 9 > 7 > 7 > 4 > 9 > 6 > 6 > 4 > 3 > 3 > 19 > 3 > 22 > 2 > 4 > 7 > 7 > 18 > 3 > 3 > 14 > 8 > 5 > 35 > 1 > 9 > 9 > 6 > 12 > 5 > 7 > 3 > 4 > 8 > 7 > 12 > 8 > 17 > 8 > 4 > 8 > 1 > 7 > 8
Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 7. <<<     >>> 9.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 8.

1 Diligens ergo pater et consulens, servum eum fratris sui fecit, ut eius regeretur consilio.
2 Ideo inconsultis populis sapientes quique adhibentur rectores, qui plebeiam insipientiam vigore proprio regant; ut potentiae specie dominentur, quo vel invitos auctoritate potestatis subiiciant ad obediendum prudentioribus, et obsequendum legibus.
3 Imposuit igitur insipienti velut indomito iugum, et cui in gladio suo vivendum dixerat, libertatem negavit; ne temeritate laberetur, praefecit ei fratrem, cuius auctoritate et moderatione subiectus proficeret ad conversionem.
4 Et quia servitus habet discretionem (est enim necessitatis infirmior, voluntatis fortior; quia pulchrius est bonum, quod non ex necessitate fit, sed ex voluntate) ideo ei primo iugum imposuit necessitatis, postea benedictionem ei voluntariae subiectionis impertivit.
Ambrosius HOME