monumenta.ch > Ambrosius > 81 > 22 > 15 > 57 > 12 > 11 > 1 > 31 > 10 > 58 > 11 > 13 > 1 > 6 > 1 > 21 > 19 > 18 > 78 > 1 > 1
Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, . . . <<<     >>> 2.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 1.

1 Proxime cum veteris amoris usu familiaris inter nos sermo caederetur, delectari te insinuasti mihi, cum aliquid de Pauli apostoli scriptis coram populo ad disputandum assumerem; quod eius profundum in consiliis vix comprehendatur, sublime in sententiis audientem erigat, disputantem accendat: tum quia in plerisque ita se ipse suis exponat sermonibus, ut is qui tractat, nihil inveniat quod adiiciat suum; ac si velit aliquid dicere, grammatici magis quam disputatoris fungatur munere.
Ambrosius HOME