Ambrosius, Epistolarum classis I, 36, 6.
| 1 | Ex hoc igitur gemitus Spiritus Dei; et ille Prophetae gemitus, bene ineffabilis; quia coelestis. |
| 2 | Ea enim quae in coelo audivit Paulus (II Cor. XII, 4), ineffabilia audivit; ut fari ea homines non debeant: sed quae occulta hominibus, Deo nota sunt. |
| 3 | Novit enim omnia, qui scrutator est cordis: sed illa scrutur, quae mundavit Spiritus (Rom. VIII, 27). |
| 4 | Novit ergo Deus quid postulet Spiritus et quae Spiritus sapientia sit; quae interpellat pro sanctis, sicut habes: Quia et Spiritus interpellat pro nobis (Ibid.); pro quibus enim Christus passus est, et quos sanguine mundavit suo, pro iis interpellat et Spiritus. |
| 5 | Vale, et nos ut filius dilige; quia nos te diligimus. |