monumenta.ch > Ambrosius > 34 > 30 > 22 > 75 > 10 > 24 > 28 > 30 > 43 > 17 > 23 > 16 > 24 > 13 > 59 > 22 > 16 > 26 > 34 > 25 > 10 > 93 > 38 > 22 > 56 > 91 > 10 > 11 > 17 > 16 > 27 > 16
Ambrosius, Epistolarum classis I, 35, 15. <<<    

Ambrosius, Epistolarum classis I, 35, 16.

1 Pulchre autem dicitur: Spes autem quae videtur, non est spes (Rom. VIII, 24); de potestatibus istius saeculi, de dignitatibus, de divitiis.
2 Vides nescio quem fascibus praeeminentem et curribus, nihil habet spei in curribus, qui videntur.
3 Nec in ipso coeli elemento spes est, sed in Domino coeli.
4 Nec Chaldaeus in stellis spem habet, quas observat; nec dives in possessionibus, nec avarus in usuris: sed ille spem habet, qui in eum spem suam ponit, quem non videt, id est, in Domino Iesu, qui medius nostrum stat, et non videtur (Ioan. I, 26).
5 Denique oculus non vidit, nec auris audivit, quae praeparavit Dominus diligentibus eum.
Ambrosius HOME