monumenta.ch > Ambrosius > 15 > 12 > 7 > 2 > 8 > 9 > 1 > 6 > 7 > 8 > 9 > 10 > 9 > 1 > 23 > 15 > 5 > 2 > 2 > 19 > 11 > 7 > 4 > 1 > 1 > 6 > 3 > 8 > 1 > 9 > 1 > 8 > 9 > 5 > 2 > 9 > 9 > 6 > 4 > 8 > 1 > 2 > 2 > 3 > 7 > 11 > 7 > 1 > 1 > 1 > 1 > 9 > 1 > 1 > 5 > 10 > 1 > 9 > 9 > 15 > 4 > 9
Ambrosius, Epistolarum classis I, 35, 8. <<<     >>> 10.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 35, 9.

1 Sensum Apostolicum percurrimus: nunc consideremus qui sunt primitias Spiritus habentes. (Rom. VIII, 13).
2 Et ideo Legem interrogemus quid sit quod primitiarum vel initii nomine declaraverit.
3 Initia, inquit, areae et lacus tui non fraudabis (Exod. XXII, 29); et infra: Initia primitiarum tuarum inferes in domum Domini Dei tui (Exod. XXXIV, 26).
4 Aliae sunt primitiae, aliae decimae: primitiae maioris gratiae, sanctificationis observantissimae.
5 Ideo placuit Abel, quia non est suum munus moratus, qui de primitivis ovium obtulit (Gen. IV, 4).
6 Licet aliqui distantiam velint esse inter primitias et primogenita, id est, quae primo nascuntur; eo quod collectis seminibus, quasi ex omnibus initia offerantur areae: tamen de messe quod primum tollitur, id offertur Domino, sed de hoc alias.
7 Sanctificari autem videtur primitiarum munere tota areae messis, sed ipsae sanctiores primitiae sunt.
Ambrosius HOME