monumenta.ch > Ambrosius > 28 > 15 > 1 > 24 > 9 > 6 > 8 > 1 > 6 > 9 > 6 > 9 > 8 > 6 > 30 > 7 > 9 > 6 > 11 > 1 > 8 > 12 > 19 > 27 > 21 > 1 > 8 > 31 > 10 > 6 > 7 > 8 > 66 > 6 > 8 > 6 > 8 > 17 > 1 > 9 > 16 > 6 > 5 > 8 > 3 > 4 > 9 > 5 > 8 > 11 > 6 > 25 > 1 > 4 > 39 > 13 > 5 > 9 > 3 > 1 > 8 > 1 > 6 > 4 > 9 > 8 > 1
Ambrosius, Epistolarum classis I, 35, . . . <<<     >>> 2.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 35, 1.

1 Superior epistola tuae inquisitioni respondit; haec meae responsionis portio est, quae non solvat, sed impleat superiorem.
2 Nam dum ulteriora recenseo, movit me, fateor, quia addidit: Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit (Rom. VIII, 20); cum in priori capitulo sine adiectione dixerit: Quia creatura vanitati subiecta est.
3 Non enim omnem creaturam, sed creaturam subiectam dixit.
4 Et iterum ait: Quoniam et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis (Ibid., 21).
5 Tertio autem addidit quod omnis creatura congemiscat (Ibid., 22).
Ambrosius HOME