monumenta.ch > Ambrosius > . . . > . . . > . . . > . . . > . . . > . . . > . . . > . . . > . . . > . . . > . . . > 6 > 6 > 9 > 1 > 6 > 9 > 6 > 1 > 8 > 2 > 6 > 8 > 7 > 6 > 6 > 2 > 6 > 5 > 1 > 4 > 6 > 3 > 7 > 6 > 6 > 9
Ambrosius, Epistolarum classis I, 34, 8. <<<     >>> 10.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 34, 9.

1 Ergo ut concludamus, et ille tantus ac talis sol, et illa luna quam noctis tenebrae non operiunt, et illae stellae quae sunt ornamenta coeli, servitutem corruptionis nunc sustinent; quia corruptibile omne corpus: siquidem et coeli peribunt, et coelum et terra praeteribunt (Matth. XXIV, 35).
2 Postea autem et sol et luna et caetera stellarum lumina requiescent in gloria filiorum Dei; quando erit Deus in omnia in omnibus (I Cor. XV, 28): qui et in te et in nobis sit per suam plenitudinem et misericordiam.
Ambrosius HOME