monumenta.ch > Ambrosius > 28 > 15 > 1 > 24 > 9 > 6 > 8 > 1 > 6 > 9 > 6 > 9 > 8 > 6 > 30 > 7 > 9 > 6 > 11 > 1 > 8 > 12 > 19 > 27 > 21 > 1 > 8 > 31 > 10 > 6 > 7 > 8 > 66 > 6 > 8 > 6 > 8 > 17 > 1 > 9 > 16 > 6 > 5 > 8 > 3 > 4 > 9 > 5 > 8 > 11 > 6
Ambrosius, Epistolarum classis I, 34, 5. <<<     >>> 7.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 34, 6.

1 Docuit igitur Apostolus quod humani generis creatura subiecta vanitati sit.
2 Quid enim tam homo, quam anima eius? De consortibus eius dicit: Cum sumus in corpore isto, ingemiscimus gravati (II Cor. V, 4).
3 Sed et David dicit: Homo vanitati similis factus est (Psal. CXLIII, 4); et: Universa vanitas, omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6).
4 Vita itaque hominis in hoc saeculo vanitas est.
5 Huic vanitati subiecta est anima.
6 Itaque sanctus cum facit quae sunt corporis, non sponte facit, non volens, sed propter eum qui subiecit in spe (Rom. VIII, 20), facit ut ei pareat.
7 Ab hoc igitur exemplo animae progrediamur ad creaturas reliquas.
Ambrosius HOME