monumenta.ch > Ambrosius > 15 > 12 > 7 > 2 > 8 > 9 > 1 > 6 > 7 > 8 > 9 > 10 > 9 > 1 > 23 > 15 > 5 > 2 > 2 > 19 > 11 > 7 > 4 > 1 > 1 > 6 > 3 > 8 > 1 > 9 > 1 > 8 > 9 > 5 > 2 > 9 > 9 > 6 > 4 > 8 > 1 > 2 > 2 > 3 > 7 > 11 > 7 > 1 > 1 > 1 > 1 > 9 > 1 > 1 > 5 > 10 > 1 > 9 > 9 > 15 > 4 > 9 > 7 > 2 > 5 > 2 > 3a > 3 > 1 > 8 > 22 > 6 > 1 > 4 > 1 > 7 > 7 > 1 > 4a > 1 > 3 > 2 > 6 > 8 > 2 > 9 > 11 > 5
Ambrosius, Epistolarum classis I, 34, 4. <<<     >>> 6.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 34, 5.

1 Advertamus igitur quomodo vanitati creatura subiecta sit (Rom. VIII, 20), non ex voluntate sua, sed ex divino arbitrio, quo dispositum est animas corporibus coniungi oportere propter spem earum; ut dum sperant bona, dignas se praestent coelesti remuneratione: Omnes enim nos oportet adesse ad tribunal Christi; ut referat unusquisque propria corporis (II Cor. V, 10).
2 Ideo uniuscuiusque anima praevideat rependenda sibi merita conversationis suae.
3 Et pulchre ait, propria corporis (Rom. VIII), id est, quod suscepit regendum; ut si bene rexit, praemium referat, propter quod in spe subiecta est: et si male, supplicium; quia non speravit in Deum, nec ad illam adoptionem filiorum, et ad verae libertatem affectavit gloriae.
Ambrosius HOME