monumenta.ch > Ambrosius > 13 > 16 > 10 > 11 > 11 > 16 > 38 > 10 > 17 > 10 > 10 > 18 > 10 > 23 > 15 > 19 > 11 > 13 > 23 > 39 > 11 > 21 > 13 > 26 > 13
Ambrosius, Epistolarum classis I, 31, 12. <<<    

Ambrosius, Epistolarum classis I, 31, 13.

1 Erit ergo uxor tua, et inveniens te osculabitur te. Et si postea displicuerit tibi (Deut. XXI, 14); quod castiget corpus suum, et servituti redigat, non patieris eam servire, id est, voluptatibus corporis, nec subiicies eam carni, sed liberam permanere patieris: nec alienabis eam, hoc est enim vendere: nec contemnes eam, sed permittes servire eam Deo suo in castitate fidei, et bonorum operum sobrietate.
2 Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.
Ambrosius HOME