monumenta.ch > Ambrosius > 3 > 12 > 14 > 109 > 18 > . . . > 107 > 25 > 7 > 104 > . . . > . . . > 110 > 6 > 25 > 5 > 4 > 15 > 3 > 10 > 101 > 100 > 113 > 11 > 33 > 106 > 103 > 33 > 108 > 105 > 9 > 6 > 1 > 112 > 29 > 111 > 29 > 8 > 6 > 6 > 2 > 7 > 73 > 6 > 9 > 1 > 6 > 5 > 4 > 3 > 6 > 9 > 8 > 16 > 17 > 1 > 9
Ambrosius, Epistolarum classis I, 31, 8. <<<     >>> 10.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 31, 9.

1 Quos aridos miseratus, atque albentes siccitate nimia, dicit ad prophetam Deus: Lamentare ad me super Sponsam praecinctam cilicio, et super virum eius virginalem (Ioel I, 9), id est, super animae huiusmodi vel Synagogae virum mortuum.
2 Cui loco alio expostulans dicit (Ose. IV, 6), eo quod oblita propositi sui, oblita charitatis, immemor gratiae, devia disciplinae, superiorem uxoris affectum amiserit.
3 Meritoque suis eam sermonibus redarguit, memorans et retexens eiusdem blanditias, et pietatis vocabula: Non sicut domesticum me vocabas, et patrem et initiatorem virginitatis tuae.
Ambrosius HOME