monumenta.ch > Ambrosius > 15 > 12 > 7 > 2 > 8 > 9 > 1 > 6 > 7 > 8 > 9 > 10 > 9 > 1 > 23 > 15 > 5 > 2 > 2 > 19 > 11 > 7 > 4 > 1 > 1 > 6 > 3 > 8 > 1 > 9 > 1 > 8 > 9 > 5 > 2 > 9 > 9 > 6 > 4 > 8 > 1 > 2 > 2 > 3 > 7 > 11 > 7 > 1 > 1 > 1 > 1 > 9 > 1 > 1 > 5 > 10 > 1 > 9 > 9 > 15 > 4 > 9 > 7 > 2 > 5
Ambrosius, Epistolarum classis I, 31, 4. <<<     >>> 6.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 31, 5.

1 Altera quoque est acquisita ex gentibus, et utraque Sponsa unius Verbi, quod est magnum mysterium. Idque tibi demonstratur in libro Regnorum (I Reg. XXV, 39); si quidem David duas uxores habuit Achinaam Iezrahelitem, et Abigaeam acquisitam sibi postea: illam rigidiorem, istam misericordiae plenam et gratiae, hospitalem ac liberalem animam, quae revelata facie Patrem vidit, speculata eius gloriam; quae suscepit divinum illum paternae gratiae rorem, ut habet nominis interpretatio.
2 Quid autem ros Patris, nisi Dei Verbum, quod humore fidei atque iustitiae infudit corda universorum?
Ambrosius HOME