monumenta.ch > Ambrosius > 2 > 6 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 9 > 2 > 8 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 5 > 4 > 7 > 12 > 3 > 14 > 2 > 29 > 20 > 14 > 81 > 14 > 54 > 14 > 88 > 20 > 20 > 69 > 31 > 42 > 14 > 14 > 70 > 14 > 14 > 15 > 91 > 20 > 11 > 93 > 17 > 14 > 14 > 20 > 49 > 75 > 34 > 13 > 47 > 20 > 21 > 11 > 63 > 15 > 67 > 10 > 20 > 14 > 16 > 11 > 83 > 15 > 14 > 44 > 20 > 14 > 87 > 11 > 19 > 14 > 72 > 14
Ambrosius, Epistolarum classis I, 30, 13. <<<     >>> 15.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 30, 14.

1 Pax enim et tranquillitas animae super omnem domus gloriam est; quia pax superat omnem sensum (Aggaei II, 10).
2 Haec est pax (Philip. IV, 7) super pacem, quae dabitur post tertiam commotionem coeli, maris, terrae, deserti; quando destruet omnes Potestates et Principatus. Coelum enim et terra transibunt (Matth. XXIV, 35), et omnis istius mundi figura: et unusquisque in romphaea insurget ad fratrem suum, id est, verbo penetrante medullas animae (Heb. IV, 12); ut destruatur quidquid est contrarium, currus ex Ephraem, et equus ex Hierusalem, ut Zacharias dixit (Zach. IX, 10).
3 Et sic erit pax per omnia, nullis obsistentibus corporis passionibus, aut incredulae mentis impedimentis; ut fiat in omnibus omnia Christus, subdita Patri exhibens corda universorum (I Cor. XV, 28).
Ambrosius HOME