monumenta.ch > Ambrosius > 2 > 3 > 29 > 7 > 5 > 3 > 4 > 5 > 7 > 21 > 3 > 4 > 3 > 5 > 4 > 3 > 21 > 5 > 5 > 4 > 4 > 3 > 3 > 6 > 16 > 21 > 16 > 17 > 21 > 20 > 18 > 24 > 13 > 14 > 1 > 16 > 17 > 18 > 13 > 14 > 12 > 17 > 19 > 8 > 20 > 18 > 13 > 22 > 14 > 16 > 11 > 10 > 12 > 15 > 22 > 2 > 11 > 12 > 16 > 10 > 19 > 13 > 7 > 14 > 15 > 21 > 16 > 22 > 94 > 23 > 11 > 10 > 16 > 21 > 17 > 15 > 12
Ambrosius, Epistolarum classis I, 30, 11. <<<     >>> 13.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 30, 12.

1 Desertum quoque motum, quando infructuosus nationum populus messe coepit devotionis et fidei flavescere; et eousque deserti, et gentium commotio facta est ut apostolorum quos direxit ad gentes vocandas, tanta esset et tam vehemens praedicatio; ut in omnem terram exiret sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Ps. XVIII, 5).
2 Tanta, inquam, commotio deserti, ut plures filii fierent desertae, quam eius quae habebat virum (Esai. LIV, 1); et floreret desertum, ut lilium (Esai. XXXV, 1): introirent electa gentium ad residuos populi; quo reliquiae salvae fierent per electionem gratiae (Rom. XI, 6).
Ambrosius HOME