monumenta.ch > Ambrosius > 29 > 29 > 29 > 24 > 22 > 16 > 10 > 23 > 13 > 17 > 18 > 19 > 11 > 15 > 21 > 35 > 35 > 76 > 45 > 65 > 71 > 73 > 97 > 85 > 45 > 41 > 14
Ambrosius, Epistolarum classis I, 29, 13. <<<     >>> 15.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 29, 14.

1 Ergo anima nostra, quae Deo vult appropinquare, elevet se a corpore, semper illi summo adhaereat, illi bono quod est divinum, quod est semper, et quod erat ab initio, et quod erat apud Deum, hoc est, Dei Verbum.
2 Ipsum est illud divinum, in quo vivimus, et sumus, et movemur (Act. XVII, 28).
3 Ipsum est quod erat in principio, ipsum est quod est: Dei enim Filius Iesus Christus in vobis, inquit, est: in quo non fuit, Est et Non; sed Est in illo fuit (II Cor. I, 19).
4 Ipse dixit Moysi, ut diceret: Qui est, misit me (Exod. III, 14).
Ambrosius HOME