monumenta.ch > Ambrosius > 44 > 3 > 27 > 1 > 23 > 7 > . . . > 48 > 29 > . . . > . . . > 5 > . . . > 4 > 25 > 3 > . . . > 32 > . . . > 2 > 39 > 33 > 6 > 3 > 21 > 9 > 1 > 21 > 8 > 6 > 16 > 17 > 2 > 20 > 24 > 13 > 18 > 14 > 12 > 7 > 19 > 6 > 6 > 5 > . . . > 16 > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 29, 3. <<<     >>> 5.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 29, 4.

1 Huius cognitionem aperit sanctis suis Deus bonus, et donat hoc de thesauro suo bono, sicut testificatur lex sacra dicens: Quia iuravit Dominus patribus tuis dare tibi et aperire thesaurum suum bonum (Deut. XXVIII, 11, 12): de quo thesauro coelesti dat pluviam terrae suae, benedicere omnia opera manuum tuarum.
2 Haec est pluvia eloquium Legis, quod irrorat animam illam fecundam et fertilem bonorum operum; ut habeat humorem gratiae (Deut. XXXII, 2).
Ambrosius HOME