monumenta.ch > Ambrosius > 44 > 3 > 27 > 1 > 23 > 7 > . . . > 48 > 29 > . . . > . . . > 5 > . . . > 4 > 25 > 3 > . . . > 32 > . . . > 2 > 39 > 33 > 6 > 3 > 21 > 9 > 1 > 21 > 8 > 6 > 16 > 17 > 2 > 20 > 24 > 13 > 18 > 14 > 12 > 7 > 19 > 6 > 6 > 5 > . . . > 16 > 4 > 3
Ambrosius, Epistolarum classis I, 29, 2. <<<     >>> 4.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 29, 3.

1 Est ergo et fenum, quo aluntur greges ovium, qui emittunt vellera sapientiae, et dant amictum prudentiae.
2 Et fortasse hoc est fenum montanum, in quod verba descendunt prophetae: sicut nix super fenum (Deut. XXXII, 2); et quod diligenter colligit sapiens, ut sint ei oves ad vestitum, spiritalis utique velaminis (Prov. XXVII, 25).
3 Habet ergo cibum suum et amictum anima, quae illi summo bono adhaeret, quod est divinum: quod apostolus Petrus suadet quaerendum; ut per eius cognitionis acquisitionem divinae simus consortes naturae (II Petr. I, 4).
Ambrosius HOME