Ambrosius, Epistolarum classis I, 28, 8.
| 1 | Sit gressus ad superiora; quia melius est ascendere. |
| 2 | Denique, sicut lectum est hodie: Vae iis, qui descendunt in Aegyptum (Esai. XXXI, 1)! Non utique transire in Aegyptum criminosum est: sed transire in mores Aegyptiorum, transire in eorum perfidiae saevitatem, et luxuriae deformitatem. |
| 3 | Qui eo transit, descendit: qui descendit, cadit. |
| 4 | Declinemus itaque Aegyptium hominem, et non Deum. |
| 5 | Vitiis enim suis etiam ipse rex Aegyptiorum in potestatem est datus, cuius comparatione Moyses Deus aestimatus est, imperans regnis, subiiciens sibi potestates. |
| 6 | Unde ei dictum legimus: Faciam te in Deum regi Pharaoni (Exod. VII, 1). |
| 7 | Vale, et nos, ut facis, quasi filius dilige. |