| 1 | Ingrediamur autem portas Domini, portas iustitiae; quas iustus qui fuerit ingressus, confitetur Domino (Psal. CXVII, 19). |
| 2 | Sed haec paucorum ingressio, unde Dominus ait, quia angusta porta, et arcta est via, quae ducit ad vitam; et pauci sunt, qui inveniunt eam (Matth. VII, 14). |
| 3 | Lata autem porta et spatiosa via, qua multi gradiuntur, ad mortem dirigit, et viatores suos eo ducit. |