monumenta.ch > Ambrosius > 8 > 7 > 3 > 12 > 44 > 5 > 1 > 1 > 3 > 1 > 12 > 4 > 3 > 12 > 3 > 13 > 3 > 12 > 8 > 3 > 8 > 3 > 7 > 9 > 5 > 12 > 3 > 6 > 7 > 5 > 36 > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 28, 3. <<<     >>> 5.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 28, 4.

1 Has igitur devias semitas declinantium, et illum deficientium pulverem, qui propter suam appetentiam ceciderunt saepe in deserto, derelinquamus.
2 Convertamur autem, et sequamur sapientiae viam, quam non calcaverunt filii glorificantium se et iactantium, quam interitio ignorat, mors nescit; quia Deus direxit eam: Abyssus dixit: Non est in me: mare dixit: Non est mecum (Iob. XXVIII, 14).
3 Sed si quaeris viam sapientiae et disciplinae, colere Deum, atque ei subditum esse sapientia est: abstinere autem a peccatis disciplina est.
Ambrosius HOME