monumenta.ch > Ambrosius > 7 > 20 > 14 > 14 > 14 > 20 > 20 > 20 > 14 > 14 > 14 > 20 > 14 > 14 > 15 > 20 > 11 > 14 > 17 > 14 > 14 > 20 > 13 > 20 > 21 > 11 > 15 > 24 > 10 > 28 > 20 > 43 > 14 > 16 > 11 > 15 > 14 > 20 > 14 > 11 > 19 > 14 > 14 > 18 > 13 > 11 > 14 > 17 > 20 > 21 > 21 > 15 > 14 > 10 > 13 > 15 > 15 > 17
Ambrosius, Epistolarum classis I, 27, 16. <<<    

Ambrosius, Epistolarum classis I, 27, 17.

1 Sequamur ergo sanctum Iacob, et vias eius; ut perveniamus ad eas passiones, ad eas congressiones, perveniamus ad humerum, perveniamus ad patientiam matrem fidelium, et ad patrem Isaac, id est iucunditatis capacem, laetitiae redundantem.
2 Ubi iam patientia, ibi laetitia; quia post tribulationes patientia, patientia autem probationem operatur, in qua est spes, de qua non confundimur; quoniam qui non fuerit confusus crucem Christi, nec Christus confundetur in eo (Rom. V, 3).
3 Vale, fili, et non erubescas patrem interrogare, qui non erubescis in passionibus Christi gloriari.
Ambrosius HOME