monumenta.ch > Ambrosius > 1 > 4 > 3 > 2 > 2 > 5 > 8 > 2 > 4 > 3 > 8 > 2 > 5 > 7 > 4 > 3 > 10 > 2 > 7 > 5 > 2 > 5 > 4 > 4 > 3 > 7 > 5 > 3 > 4 > 5 > 7 > 21 > 3 > 4 > 3 > 5 > 4 > 3 > 5 > 4 > 3 > 16 > 21 > 17 > 18 > 13 > 14 > 12 > 22 > 11 > 16 > 10 > 15 > 94 > 16 > 17 > 13 > 14
Ambrosius, Epistolarum classis I, 27, 13. <<<     >>> 15.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 27, 14.

1 An opinatus es quia aurum tuum desiderarem? Sed non habes aurum igne examinatum, quo iusti probantur (Psal. XI, 7).
2 An quia argentum cuperem? Sed non habes argentum, qui non habes splendorem alloquii coelestis.
3 Sed fortasse speravi quod adiiceres mihi ad obsequium servulos tuos? Ego vero liberos quaero, fugio servos peccati.
4 Sed forte comites itineris, et duces viarum necessarii fuerunt? Utinam sequi possent! ego illis monstrarem Domini vias.
5 Sed qui Deum nescitis, vias eius quomodo novistis? Vias eius ingrediuntur electi Domino: non quicumque intrant eas, sed tamen nemo excluditur.
Ambrosius HOME