monumenta.ch > Ambrosius > 7 > 20 > 14 > 14 > 14 > 20 > 20 > 20 > 14 > 14 > 14 > 20 > 14 > 14 > 15 > 20 > 11 > 14 > 17 > 14 > 14 > 20 > 13 > 20 > 21 > 11 > 15 > 24 > 10 > 28 > 20 > 43 > 14 > 16 > 11 > 15 > 14 > 20 > 14 > 11 > 19 > 14 > 14 > 18 > 13 > 11 > 14 > 17 > 20 > 21 > 21 > 15 > 14 > 10 > 13 > 15 > 15 > 17 > 15 > 13 > 15 > 11 > 11 > 10 > 11 > 11 > 14 > 13
Ambrosius, Epistolarum classis I, 27, 12. <<<     >>> 14.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 27, 13.

1 Non enim talibus deductoribus ad Ecclesiam Christi pervenitur, ad quam tendebat Iacob; ut eo deduceret populorum copias, inveheret nationum divitias, posteritatem infunderet, fugiens umbras inanium rerum, praeferens insensibilibus simulacris virtutum spirantem decorem, plausibilibus praeponens seria.
2 Vides enim quemadmodum convivia gentiles adornent, festa annuntient: sed ea piis mentibus infestiora sunt; quia iis plerique decipiuntur, dulcibus capiuntur epulis, capiuntur saltantium choris: dum ieiunia nostra fugiunt, dum ea sibi aspera putant, dum corpori noxia et molesta arbitrantur.
Ambrosius HOME