monumenta.ch > Ambrosius > 28 > 15 > 1 > 24 > 9 > 6 > 8 > 1 > 6 > 9 > 6 > 9 > 8 > 6 > 30 > 7 > 9 > 6 > 11 > 1 > 8 > 12 > 19 > 27 > 21 > 1 > 8 > 31 > 10 > 6 > 7
Ambrosius, Epistolarum classis I, 27, 6. <<<     >>> 8.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 27, 7.

1 Haec ergo possidentes Lia et Rachel, opes patrias non requirebant, in quibus erat pecunia adultera, irrationabilis species, et spiritalis expers vigoris.
2 Denique quasi divites et liberae non eum divitem, sed egentem arbitrabantur.
3 Omnis enim bonarum et liberalium consors disciplinarum neminem insipientium divitem putat, sed inopem atque egenum, abiectum quoque; etsi regalibus divitiis affluat, et superbus auro suam iactet potentiam.
Ambrosius HOME